- EUXINUS Pontus
- EUXINUS PontusMar Maggiore, et Mar. Negro, Fert. sinus maris latissimus, Thracio et Cimmerio Bosporis interceptus, Axenus dictus prius, i. e. inhospitalis, propter immanitatem eorum, qui eius maris litora incolebant: ibi enim hospites immolare solebant, et carnibus peresis, ex calvis eorum sibi pocula conficere. Strab. l. 2. p. 124. et 125. l. 7. p. 308. 309. 319. et 320. Poste a vero, cum in locis maritimis Iones aliquot oppida condidissent, cohibito Scitharum latrocinio, receptoqueve Graecorum commercio, pro Axeno Euxinus, h. e. hospitalis appellatus est. Ovid. Trist. l. 3. Eleg. 13. ultimo versu.Dum me terrarum pars paene novissima PontisEuxini; falso nomine dictus, habet.Idem l. 4. Eleg. 4. v. 54.Frigida me cohibent Euxini littora Ponti,Dictus ab antiquis Axenus ille fuit.Idem l. 5. Eleg. 10. v. 13.Quem tenet Euxini mendax cognomine littus,Et Scythici vere terra sinistrafreti.Strab. l. 7. ἄπλουν γὰρ εἶναι τότε τὴν θάλαςςαν ταύτην, καὶ καλεῖςθαι Α῎ξενον, διὰ τὸ δυσχείμερον, καὶ τὴν ἀγριότητα τῶ περιοικούντων ἐθνῶν. Luc. in Tox. Sol. c. 27. Mela l. 1. c. 19. Schol. Apoll. l. 2. Diod. Sic. l. 4. Doctissimus Bochart. ab hebraeo Askenaz deduci putat in Phaleg. l. 3. c. 9. Nic. Lloyd. Longit. est 5. m. stad. latit. 3. ambitus 25. Ferrar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.